Mosaico decorativo

Talált 857 Eredmények: Suum

  • audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua (Liber II Maccabaeorum 11, 24)

  • gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni septimanarum instante (Liber II Maccabaeorum 12, 31)

  • audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit (Liber II Maccabaeorum 14, 15)

  • omnes igitur cæli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit (Liber II Maccabaeorum 15, 34)

  • ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas (Liber Proverbiorum 1, 18)

  • quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terræ (Liber Proverbiorum 8, 29)

  • quod timet impius veniet super eum desiderium suum justis dabitur (Liber Proverbiorum 10, 24)

  • simulator ore decipit amicum suum justi autem liberabuntur scientia (Liber Proverbiorum 11, 9)

  • qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit (Liber Proverbiorum 11, 12)

  • qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala (Liber Proverbiorum 13, 3)

  • qui parcit virgæ suæ odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit (Liber Proverbiorum 13, 24)

  • qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit (Liber Proverbiorum 14, 21)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina