Talált 2721 Eredmények: Super
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud (Evangelium secundum Marcum 4, 16)
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum (Evangelium secundum Marcum 4, 20)
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur (Evangelium secundum Marcum 4, 21)
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat (Evangelium secundum Marcum 5, 23)
et exiens vidit multam turbam Jesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et cœpit docere illos multa (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fænum (Evangelium secundum Marcum 6, 39)
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt (Evangelium secundum Marcum 6, 49)
misereor super turba quia ecce jam triduo sustinent me nec habent quod manducent (Evangelium secundum Marcum 8, 2)
deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam (Evangelium secundum Marcum 10, 11)