Talált 2721 Eredmények: Super
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi (Liber Exodus 20, 24)
quod si altare lapideum feceris mihi non ædificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur (Liber Exodus 20, 25)
si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas ejus et inpensas in medicos restituat (Liber Exodus 21, 19)
non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ nec remanebit adeps sollemnitatis meæ usque mane (Liber Exodus 23, 18)
tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare (Liber Exodus 24, 6)
ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his (Liber Exodus 24, 8)
nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt (Liber Exodus 24, 11)
et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24, 16)
erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)
inde præcipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quæ mandabo per te filiis Israël (Liber Exodus 25, 22)
et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam (Liber Exodus 25, 25)