Talált 3022 Eredmények: Sun
fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio (Liber Numeri 26, 62)
hic est numerus filiorum Israël qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 26, 63)
inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai (Liber Numeri 26, 64)
accesserunt autem filiæ Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Joseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa (Liber Numeri 27, 1)
sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 27, 11)
quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hæ sunt aquæ Contradictionis in Cades deserti Sin (Liber Numeri 27, 14)
hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum (Liber Numeri 28, 3)
libamenta autem vini quæ per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt (Liber Numeri 28, 14)
per agnos decimam decimæ qui simul sunt agni septem hircum quoque (Liber Numeri 28, 29)
unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem (Liber Numeri 29, 4)
decimam decimæ per agnos singulos qui sunt simul septem agni (Liber Numeri 29, 10)
et in libamentis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus (Liber Numeri 29, 14)