Mosaico decorativo

Talált 3022 Eredmények: Sun

  • Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento nullusque locus inventus est eis lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram. (Prophetia Danielis 2, 35)

  • Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex (Prophetia Danielis 3, 3)

  • Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago viri isti contempserunt, rex, decretum tuum deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. (Prophetia Danielis 3, 12)

  • Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago qui confestim adducti sunt in conspectu regis. (Prophetia Danielis 3, 13)

  • Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. (Prophetia Danielis 3, 21)

  • Benedicite aquæ omnes, quæ super caëlos sunt, Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 60)

  • Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. (Prophetia Danielis 3, 93)

  • signa eius, quia magna sunt et mirabilia eius, quia fortia et regnum eius regnum sempiternum, et potestas eius in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 3, 100)

  • Clamavit fortiter, et sic ait Succidite arborem, et præcidite ramos eius excutite folia eius, et dispergite fructus eius fugiant bestiæ, quæ subter eam sunt, et volucres de ramis eius. (Prophetia Danielis 4, 11)

  • Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis, quæ foris sunt, et rore caëli tingatur, et cum feris pars eius in herba terræ. (Prophetia Danielis 4, 12)

  • Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caëli quam in habitatoribus terræ et non est qui resistat manui eius, et dicat ei Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina