Mosaico decorativo

Talált 3022 Eredmények: Sun

  • ibi Idumea et reges ejus omnes duces ejus qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 29)

  • ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 32, 30)

  • tu ergo fili hominis dic ad domum Israël sic locuti estis dicentes iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt et in ipsis nos tabescimus quomodo ergo vivere poterimus (Prophetia Ezechielis 33, 10)

  • hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)

  • et scient quia ego Dominus cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt (Prophetia Ezechielis 33, 29)

  • et dispersæ sunt oves meæ eo quod non esset pastor et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersæ sunt (Prophetia Ezechielis 34, 5)

  • erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei et non erat qui requireret non erat inquam qui requireret (Prophetia Ezechielis 34, 6)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quæ locutus es de montibus Israël dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum (Prophetia Ezechielis 35, 12)

  • hæc dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis euge altitudines sempiternæ in hereditatem datæ sunt nobis (Prophetia Ezechielis 36, 2)

  • propterea montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus torrentibus vallibusque et desertis parietinis et urbibus derelictis quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum (Prophetia Ezechielis 36, 4)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus ego levavi manum meam ut gentes quæ in circuitu vestro sunt ipsæ confusionem suam portent (Prophetia Ezechielis 36, 7)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina