Talált 3022 Eredmények: Sun
filii autem Israël comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terræ Chanaan (Liber Exodus 16, 35)
nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israël fixit tentoria e regione montis (Liber Exodus 19, 2)
et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël (Liber Exodus 19, 6)
non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra (Liber Exodus 20, 4)
sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et mare et omnia quæ in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum (Liber Exodus 20, 11)
non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem ejus non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quæ illius sunt (Liber Exodus 20, 17)
hæc sunt judicia quæ propones eis (Liber Exodus 21, 1)
quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum ejus nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occident (Liber Exodus 21, 29)
hæc sunt autem quæ accipere debetis aurum et argentum et æs (Liber Exodus 25, 3)
inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus ut portetur in eis (Liber Exodus 25, 14)
parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo (Liber Exodus 25, 29)
tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)
