Talált 3022 Eredmények: Sun
quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi et confirmasti super me manum tuam (Liber Psalmorum 37, 3)
quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum sicut onus grave gravatæ sunt super me (Liber Psalmorum 37, 5)
putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ (Liber Psalmorum 37, 6)
quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea (Liber Psalmorum 37, 8)
et vim faciebant qui quærebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur (Liber Psalmorum 37, 13)
quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt (Liber Psalmorum 37, 17)
inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique (Liber Psalmorum 37, 20)
multa fecisti tu Domine Deus meus mirabilia tua et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi adnuntiavi et locutus sum multiplicati sunt super numerum (Liber Psalmorum 39, 6)
quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus conprehenderunt me iniquitates meæ et non potui ut viderem multiplicatæ sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me (Liber Psalmorum 39, 13)
pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram (Liber Psalmorum 44, 17)
sonaverunt et turbatæ sunt aquæ eorum conturbati sunt montes in fortitudine ejus diapsalma (Liber Psalmorum 45, 4)
conturbatæ sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra (Liber Psalmorum 45, 7)