Talált 3176 Eredmények: Sum
rursumque Hester hæc Mardocheo verba mandavit (Liber Esther 4, 15)
cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis ejus et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quæ accedens osculata est summitatem virgæ ejus (Liber Esther 5, 2)
et post hæc ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium præter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum (Liber Esther 5, 12)
dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut locutus es Mardocheo Judæo qui sedet ante fores palatii cave ne quicquam de his quæ locutus es prætermittas (Liber Esther 6, 10)
traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur jugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem hostis noster est cujus crudelitas redundat in regem (Liber Esther 7, 4)
responditque rex Asuerus Hester reginæ et Mardocheo Judæo domum Aman concessi Hester et ipsum jussi adfigi cruci qui ausus est manum in Judæos mittere (Liber Esther 8, 7)
summaque epistulæ fuit ut in omnibus terris ac populis qui regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis (Liber Esther 8, 13)
et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent et malum quod contra Judæos cogitaverat reverteretur in caput ejus denique et ipsum et filios ejus adfixerunt cruci (Liber Esther 9, 25)
cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e cælo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 16)
et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo (Liber Iob 3, 3)
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii (Liber Iob 3, 11)