Talált 3176 Eredmények: Sum
adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiæ et quos rogantes projecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur (Liber Sapientiae 19, 3)
timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur (Liber Ecclesiasticus 1, 19)
bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius (Liber Ecclesiasticus 1, 30)
plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
non reverearis proximum tuum in casum suum (Liber Ecclesiasticus 4, 27)
esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
quoniam ab ipsis disces intellectum et in tempore necessitatis responsum (Liber Ecclesiasticus 8, 12)
rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium (Liber Ecclesiasticus 10, 3)
ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor (Liber Ecclesiasticus 11, 26)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te (Liber Ecclesiasticus 13, 5)