Mosaico decorativo

Talált 772 Eredmények: Suam

  • Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei. (Prophetia Danielis 2, 46)

  • Et omnes habitatores terræ apud eum in nihilum reputati sunt iuxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caëli quam in habitatoribus terræ et non est qui resistat manui eius, et dicat ei Quare fecisti? (Prophetia Danielis 4, 32)

  • Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille et unusquisque secundum suam bibebat ætatem. (Prophetia Danielis 5, 1)

  • Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam et fenestris apertis in cœnaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 10)

  • Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)

  • vidi arietem cornibus ventilantem contra Occidentem, et contra Aquilonem, et contra Meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)

  • secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)

  • Et intrabit in regnum rex Austri, et revertetur ad terram suam. (Prophetia Danielis 11, 9)

  • Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum eius, et recta faciet cum eo et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud et non stabit, nec illius erit. (Prophetia Danielis 11, 17)

  • Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium eius convertetur in eum. (Prophetia Danielis 11, 18)

  • Et convertet faciem suam ad imperium terræ suæ, et impinget, et corruet, et non invenietur. (Prophetia Danielis 11, 19)

  • Et revertetur in terram suam cum opibus multis et cor eius adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina