Talált 1759 Eredmények: Spe
et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 14, 8)
et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 14)
et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 19)
quia hæc dicit Dominus Deus et faciam tibi sicut dispexisti juramentum ut irritum faceres pactum (Prophetia Ezechielis 16, 59)
dic hæc dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet et siccabit omnes palmites germinis ejus et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus (Prophetia Ezechielis 17, 9)
ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet (Prophetia Ezechielis 17, 10)
dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent dic ecce venit rex Babylonis Hierusalem et adsumet regem et principes ejus et adducet eos ad semet ipsum in Babylonem (Prophetia Ezechielis 17, 12)
qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum ut daret sibi equos et populum multum numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hæc et qui dissolvit pactum numquid effugiet (Prophetia Ezechielis 17, 15)
et expandam super eum rete meum et conprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem et judicabo illum ibi in prævaricatione qua despexit me (Prophetia Ezechielis 17, 20)
et omnes profugi ejus cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 17, 21)
et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum (Prophetia Ezechielis 20, 14)
iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras (Prophetia Ezechielis 20, 23)