Mosaico decorativo

Talált 2792 Eredmények: Sit

  • et adplicuerunt castra in Joppen et exclusit eum a civitate quia custodia Apollonii Joppe erat et obpugnavit eam (Liber I Maccabaeorum 10, 75)

  • et ejecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt (Liber I Maccabaeorum 10, 82)

  • et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines ejus in possessionem (Liber I Maccabaeorum 10, 89)

  • et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui (Liber I Maccabaeorum 11, 9)

  • et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo (Liber I Maccabaeorum 11, 17)

  • et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Jonathæ ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato (Liber I Maccabaeorum 11, 22)

  • ut audivit autem Jonathas jussit obsideri et elegit de senioribus Israël et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)

  • et postulavit Jonathas a rege ut inmunem faceret Judæam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta (Liber I Maccabaeorum 11, 28)

  • et consensit rex et scripsit Jonathæ epistulas de his omnibus hunc modum continentes (Liber I Maccabaeorum 11, 29)

  • et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum ejus adversum illum et mansit illic diebus multis (Liber I Maccabaeorum 11, 40)

  • et misit Jonathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in præsidiis erant quia inpugnabant Israël (Liber I Maccabaeorum 11, 41)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina