Talált 32 Eredmények: Silo

  • inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan (Liber Iudicum 21, 12)

  • ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viæ quæ de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona (Liber Iudicum 21, 19)

  • cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin (Liber Iudicum 21, 21)

  • et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 1, 3)

  • surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini (Liber I Samuelis 1, 9)

  • et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinæ et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus (Liber I Samuelis 1, 24)

  • et mittebat eam in lebetem vel in caldariam aut in ollam sive in caccabum et omne quod levabat fuscinula tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israheli venientium in Silo (Liber I Samuelis 2, 14)

  • et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)

  • et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)

  • misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)

  • currens autem vir de Beniamin ex acie venit in Silo in die illo scissa veste et conspersus pulvere caput (Liber I Samuelis 4, 12)

  • et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina