Talált 1424 Eredmények: Sicut
et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo (Prophetia Ezechielis 43, 22)
septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo (Prophetia Ezechielis 45, 25)
et œphi per vitulum œphi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus ejus et olei hin per singula œphi (Prophetia Ezechielis 46, 7)
et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium œphi per vitulum et œphi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus et olei hin per singula œphi (Prophetia Ezechielis 46, 11)
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quæ respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit (Prophetia Ezechielis 46, 12)
vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimæ species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni multitudinis nimiæ (Prophetia Ezechielis 47, 10)
et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël (Prophetia Ezechielis 47, 22)
sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48, 11)
quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiæ sanctuarii et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati (Prophetia Ezechielis 48, 18)
et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio et sicut videris, facies cum servis tuis. (Prophetia Danielis 1, 13)
Quod autem vidisti ferrum mistum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testæ. (Prophetia Danielis 2, 43)
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)