Talált 1092 Eredmények: Separatio Abram Et Lot Terram Canaan
detraxeruntque terræ quam inspexerant apud filios Israël dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus proceræ staturæ est (Liber Numeri 13, 33)
utinam mortui essemus in Ægypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Ægyptum (Liber Numeri 14, 3)
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël (Liber Numeri 14, 5)
at vero Josue filius Nun et Chaleb filius Jepphonne qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua (Liber Numeri 14, 6)
et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est (Liber Numeri 14, 7)
non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine (Liber Numeri 14, 16)
non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam (Liber Numeri 14, 23)
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen ejus possidebit eam (Liber Numeri 14, 24)
non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun (Liber Numeri 14, 30)
parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)
juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)