Talált 2330 Eredmények: Sed
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)
populus qui sedebat in tenebris lucem vidit magnam et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis (Evangelium secundum Matthaeum 4, 16)
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli ejus (Evangelium secundum Matthaeum 5, 1)
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua præbe illi et alteram (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo (Evangelium secundum Matthaeum 6, 13)
ne videaris hominibus jejunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi (Evangelium secundum Matthaeum 6, 18)
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum cælorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in cælis est ipse intrabit in regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
et ait illi Jesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod præcepit Moses in testimonium illis (Evangelium secundum Matthaeum 8, 4)
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)
et cum transiret inde Jesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum (Evangelium secundum Matthaeum 9, 9)