Talált 320 Eredmények: Saul
et juravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca (Liber I Samuelis 24, 23)
Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim (Liber I Samuelis 25, 44)
et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilæ quæ est ex adverso solitudinis (Liber I Samuelis 26, 1)
et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israël ut quæreret David in deserto Ziph (Liber I Samuelis 26, 2)
et castrametatus est Saul in Gabaa Achilæ quæ erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum (Liber I Samuelis 26, 3)
et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiæ ejus Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum ejus (Liber I Samuelis 26, 5)
ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)
venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput ejus Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus (Liber I Samuelis 26, 7)
tulit ergo David hastam et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos (Liber I Samuelis 26, 12)
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est hæc fili mi David et David vox mea domine mi rex (Liber I Samuelis 26, 17)
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis (Liber I Samuelis 26, 21)
ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum (Liber I Samuelis 26, 25)