Talált 1978 Eredmények: Sanctus Book: Deus Digital: Hebraica
qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universæ carnis num uno peccante contra omnes tua ira desæviet (Liber Numeri 16, 22)
ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum (Liber Numeri 22, 8)
dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est (Liber Numeri 22, 12)
qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum (Liber Numeri 22, 13)
venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei si vocare te venerunt homines isti surge et vade cum eis ita dumtaxat ut quod tibi præcepero facias (Liber Numeri 22, 20)
et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)
cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper (Liber Numeri 23, 4)
quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur (Liber Numeri 23, 8)
non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit (Liber Numeri 23, 19)
non est idolum in Jacob nec videtur simulacrum in Israël Dominus Deus ejus cum eo est et clangor victoriæ regis in illo (Liber Numeri 23, 21)
Deus eduxit eum de Ægypto cujus fortitudo similis est rinocerotis (Liber Numeri 23, 22)