Talált 403 Eredmények: Sancti Spiritus
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quærens requiem et non invenit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
et statim Spiritus expellit eum in desertum (Evangelium secundum Marcum 1, 12)
et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes (Evangelium secundum Marcum 3, 11)
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine (Evangelium secundum Marcum 5, 8)
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos intrœamus (Evangelium secundum Marcum 5, 12)
et concessit eis statim Jesus et exeuntes spiritus inmundi introjerunt in porcos et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans (Evangelium secundum Marcum 9, 19)
et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum (Evangelium secundum Marcum 9, 24)