Talált 1432 Eredmények: Rex
consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini (Liber II Paralipomenon 29, 20)
et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israël præceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato (Liber II Paralipomenon 29, 24)
et jussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare cumque offerrentur holocausta cœperunt laudes canere Domino et clangere tubis atque in diversis organis quæ David rex Israël reppererat concrepare (Liber II Paralipomenon 29, 27)
cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 29)
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 30, 6)
Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo (Liber II Paralipomenon 30, 24)
surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli (Liber II Paralipomenon 30, 27)
post quæ et hujuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Judam obsedit civitates munitas volens eas capere (Liber II Paralipomenon 32, 1)
quæ postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (Liber II Paralipomenon 32, 9)
hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 10)
oraverunt igitur Ezechias rex et Esajas filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in cælum (Liber II Paralipomenon 32, 20)
ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 30)