Mosaico decorativo

Talált 1100 Eredmények: Regnavit David

  • misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • sed et omnia vasa aurea et argentea et ænea consecravit rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de Philisthim et Amalech (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • et constituit in Edom præsidium ut serviret Idumea David salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • regnavit ergo David super universum Israël et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • Banajas vero filius Jojada super legiones Cherethi et Felethi porro filii David primi ad manum regis (Liber I Paralipomenon 18, 17)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas præstitit enim pater ejus mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi ejus (Liber I Paralipomenon 19, 3)

  • igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos (Liber I Paralipomenon 19, 4)

  • qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et præcepit ut manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc reverterentur (Liber I Paralipomenon 19, 5)

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba currus et equites (Liber I Paralipomenon 19, 6)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum virorum fortium (Liber I Paralipomenon 19, 8)

  • quod cum nuntiatum esset David congregavit universum Israël et transivit Jordanem inruitque in eos et direxit ex adverso aciem illis contra pugnantibus (Liber I Paralipomenon 19, 17)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina