Talált 2484 Eredmények: Reges Israel
quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)
quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël grandi enim se juramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent (Liber Iudicum 21, 5)
ductique pænitentia filii Israël super fratre suo Beniamin cœperunt dicere ablata est una tribus de Israël (Liber Iudicum 21, 6)
idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israël qui non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt habitatores Jabisgalaad in illo exercitu non fuisse (Liber Iudicum 21, 8)
universusque Israël valde doluit et egit pænitudinem super interfectione unius tribus ex Israël (Liber Iudicum 21, 15)
et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israël (Liber Iudicum 21, 17)
filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israël sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat (Liber Iudicum 21, 24)
reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël ad quem venisti et sub cujus confugisti alas (Liber Ruth 2, 12)
hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos et si quando alter alteri suo jure cedebat ut esset firma concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo hoc erat testimonium cessionis in Israël (Liber Ruth 4, 7)
respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)
dixeruntque mulieres ad Nœmi benedictus Dominus qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ et vocaretur nomen ejus in Israël (Liber Ruth 4, 14)
tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israël det tibi petitionem quam rogasti eum (Liber I Samuelis 1, 17)