Talált 20233 Eredmények: Re
pænitentibus autem dedit viam justitiæ et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis (Liber Ecclesiasticus 17, 20)
convertere ad Deum et relinque peccata tua (Liber Ecclesiasticus 17, 21)
precare ante faciem et minue offendiculum (Liber Ecclesiasticus 17, 22)
refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem (Liber Ecclesiasticus 17, 23)
non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit (Liber Ecclesiasticus 17, 26)
qui vivit in æternum creavit omnia simul Deus solus justificabitur et manet invictus rex in æternum (Liber Ecclesiasticus 18, 1)
quis sufficit enarrare opera illius (Liber Ecclesiasticus 18, 2)
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam ejus (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei (Liber Ecclesiasticus 18, 5)
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum (Liber Ecclesiasticus 18, 13)
misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in judiciis ejus (Liber Ecclesiasticus 18, 14)