Talált 20233 Eredmények: Re
non reverearis proximum tuum in casum suum (Liber Ecclesiasticus 4, 27)
nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore ejus (Liber Ecclesiasticus 4, 28)
non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuæ confundere (Liber Ecclesiasticus 4, 30)
noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii (Liber Ecclesiasticus 4, 32)
pro justitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro justitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos (Liber Ecclesiasticus 4, 33)
noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis (Liber Ecclesiasticus 4, 34)
non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta (Liber Ecclesiasticus 4, 36)
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste Altissimus enim est patiens redditor (Liber Ecclesiasticus 5, 4)
et ne dicas miseratio Dei magna est multitudinis peccatorum meorum miserebitur (Liber Ecclesiasticus 5, 6)
misericordia enim et ira ab illo et in peccatores respicit ira illius (Liber Ecclesiasticus 5, 7)
subito enim venit ira illius et in tempore vindictæ disperdet te (Liber Ecclesiasticus 5, 9)