Talált 20233 Eredmények: Re
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Ægypti hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis (Liber Exodus 12, 42)
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)
in una domo comedetur nec efferetis de carnibus ejus foras nec os illius confringetis (Liber Exodus 12, 46)
quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum ejus et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo (Liber Exodus 12, 48)
eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos (Liber Exodus 12, 49)
et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (Liber Exodus 13, 3)
hodie egredimini mense novarum frugum (Liber Exodus 13, 4)
cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (Liber Exodus 13, 5)
azyma comedetis septem diebus non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis (Liber Exodus 13, 7)
narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Ægypto (Liber Exodus 13, 8)
et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 9)
custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies (Liber Exodus 13, 10)