Talált 20233 Eredmények: Re
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)
quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius (Liber Sapientiae 4, 15)
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)
et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet (Liber Sapientiae 4, 19)
tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum (Liber Sapientiae 5, 1)
videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis (Liber Sapientiae 5, 2)
nos insensati vitam illorum æstimabamus insaniam et finem illorum sine honore (Liber Sapientiae 5, 4)
transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens (Liber Sapientiae 5, 9)
et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam cujus cum præterierit non est vestigium invenire neque semitam carinæ illius in fluctibus (Liber Sapientiae 5, 10)
aut avis quæ transvolat in ære nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris ærem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius (Liber Sapientiae 5, 11)
aut tamquam sagittæ emissæ in locum destinatum divisus ær continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius (Liber Sapientiae 5, 12)
sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus (Liber Sapientiae 5, 13)