Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • si repletæ fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit (Liber Ecclesiastes 11, 3)

  • quomodo ignoras quæ sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre prægnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • dulce lumen et delectabile est oculis videre solem (Liber Ecclesiastes 11, 7)

  • lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)

  • memento creatoris tui in diebus juventutis tuæ antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent (Liber Ecclesiastes 12, 1)

  • antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellæ et revertantur nubes post pluviam (Liber Ecclesiastes 12, 2)

  • quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi et otiosæ erunt molentes inminuto numero et tenebrescent videntes per foramina (Liber Ecclesiastes 12, 3)

  • excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ et circumibunt in platea plangentes (Liber Ecclesiastes 12, 5)

  • antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam (Liber Ecclesiastes 12, 6)

  • et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum (Liber Ecclesiastes 12, 7)

  • quæsivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos (Liber Ecclesiastes 12, 10)


"Deus ama quem segue o caminho da virtude." São Padre Pio de Pietrelcina