Talált 20233 Eredmények: Re
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit (Liber Proverbiorum 6, 26)
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant (Liber Proverbiorum 6, 27)
aut ambulare super prunas et non conburentur plantæ ejus (Liber Proverbiorum 6, 28)
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam (Liber Proverbiorum 6, 29)
deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suæ tradet (Liber Proverbiorum 6, 31)
turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur (Liber Proverbiorum 6, 33)
nec adquiescet cujusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima (Liber Proverbiorum 6, 35)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quæ verba sua dulcia facit (Liber Proverbiorum 7, 5)
et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio præparata ad capiendas animas garrula et vaga (Liber Proverbiorum 7, 10)
quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis (Liber Proverbiorum 7, 11)
adprehensumque deosculatur juvenem et procaci vultu blanditur dicens (Liber Proverbiorum 7, 13)