Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • ibant igitur prompti de cælo habentes adiutorem et miserantem eos Dominum (Liber II Maccabaeorum 11, 10)

  • universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit (Liber II Maccabaeorum 11, 12)

  • et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebræos Dei auxilio nitentes misit ad eos (Liber II Maccabaeorum 11, 13)

  • promisitque consensurum se omnibus quæ justa sunt et regem conpulsurum amicum fieri (Liber II Maccabaeorum 11, 14)

  • annuit autem Macchabeus precibus Lysiæ in omnibus utilitati consulens et quæcumque Macchabeus scripsit Lysiæ de Judæis ea rex concessit (Liber II Maccabaeorum 11, 15)

  • Johannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes scripta postulabant ut ea quæ per illos significabantur implerem (Liber II Maccabaeorum 11, 17)

  • quæcumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quæ res permittebat concessit (Liber II Maccabaeorum 11, 18)

  • regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiæ fratri salutem (Liber II Maccabaeorum 11, 22)

  • patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam (Liber II Maccabaeorum 11, 23)

  • audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua (Liber II Maccabaeorum 11, 24)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina