Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur et fama virtutis ejus ubique diffundebatur (Liber II Maccabaeorum 8, 7)

  • videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Cœlesyriæ et Fœnicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis (Liber II Maccabaeorum 8, 8)

  • at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti milibus ut universum Judæorum genus deleret adiuncto ei Gorgia viro militari (Liber II Maccabaeorum 8, 9)

  • constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat dandum duo milia talentum de captivitate Judæorum suppleret (Liber II Maccabaeorum 8, 10)

  • statimque ad maritimas misit civitates convocans ad cœmptionem judæorum mancipiorum promittens se nonaginta mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quæ eum ab Omnipotente esset consecutura (Liber II Maccabaeorum 8, 11)

  • ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei justitiæ in fugam vertebantur (Liber II Maccabaeorum 8, 13)

  • alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos priusquam in comminus veniret vendiderat (Liber II Maccabaeorum 8, 14)

  • si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos (Liber II Maccabaeorum 8, 15)

  • convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter contenderent (Liber II Maccabaeorum 8, 16)

  • nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos et universum mundum uno nutu delere confidimus (Liber II Maccabaeorum 8, 18)

  • admonuit autem eos et de auxiliis Dei quæ facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt (Liber II Maccabaeorum 8, 19)

  • et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 20)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina