Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem (Liber II Maccabaeorum 3, 35)

  • cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait (Liber II Maccabaeorum 3, 37)

  • si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus (Liber II Maccabaeorum 3, 38)

  • igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita se res habet (Liber II Maccabaeorum 3, 40)

  • provisoremque civitatis ac defensorem gentis suæ et æmulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere (Liber II Maccabaeorum 4, 2)

  • sed cum inimicitiæ in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent (Liber II Maccabaeorum 4, 3)

  • considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Cœlesyriæ et Fœnicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit (Liber II Maccabaeorum 4, 4)

  • videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua (Liber II Maccabaeorum 4, 6)

  • sed post Seleuci vitæ excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Jason frater Oniæ summum sacerdotium (Liber II Maccabaeorum 4, 7)

  • adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta (Liber II Maccabaeorum 4, 8)

  • super hæc promittebat et alia centum quinquaginta si potestati ejus concederetur gymnasium et ephœbian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere (Liber II Maccabaeorum 4, 9)

  • quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre cœpit (Liber II Maccabaeorum 4, 10)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina