Talált 20233 Eredmények: Re
respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus (Liber Exodus 4, 1)
dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga (Liber Exodus 4, 2)
ait proice eam in terram projecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses (Liber Exodus 4, 3)
dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam ejus extendit et tenuit versaque est in virgam (Liber Exodus 4, 4)
ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Jacob (Liber Exodus 4, 5)
retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquæ (Liber Exodus 4, 7)
si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis (Liber Exodus 4, 8)
quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem (Liber Exodus 4, 9)
perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris (Liber Exodus 4, 12)
iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te lætabitur corde (Liber Exodus 4, 14)
loquere ad eum et pone verba mea in ore ejus ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis (Liber Exodus 4, 15)
abiit Moses et reversus est ad Jethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Ægyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Jethro vade in pace (Liber Exodus 4, 18)