Talált 20233 Eredmények: Re
mortuus est expletis centum decem vitæ suæ annis et conditus aromatibus repositus est in loculo in Ægypto (Liber Genesis 50, 25)
hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt Ægyptum cum Jacob singuli cum domibus suis introjerunt (Liber Exodus 1, 1)
erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob septuaginta Joseph autem in Ægypto erat (Liber Exodus 1, 5)
filii Israël creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram (Liber Exodus 1, 7)
surrexit interea rex novus super Ægyptum qui ignorabat Joseph (Liber Exodus 1, 8)
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra (Liber Exodus 1, 10)
præposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses (Liber Exodus 1, 11)
quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant (Liber Exodus 1, 12)
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terræ operibus premebantur (Liber Exodus 1, 14)
dixit autem rex Ægypti obsetricibus Hebræorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua (Liber Exodus 1, 15)
præcipiens eis quando obsetricabitis Hebræas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate (Liber Exodus 1, 16)
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti sed conservabant mares (Liber Exodus 1, 17)