Talált 20233 Eredmények: Re
ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt (Liber Psalmorum 103, 7)
terminum posuisti quem non transgredientur neque convertentur operire terram (Liber Psalmorum 103, 9)
super ea volucres cæli habitabunt de medio petrarum dabunt vocem (Liber Psalmorum 103, 12)
et vinum lætificat cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmat (Liber Psalmorum 103, 15)
illic passeres nidificabunt erodii domus dux est eorum (Liber Psalmorum 103, 17)
montes excelsi cervis petra refugium erinaciis (Liber Psalmorum 103, 18)
ortus est sol et congregati sunt et in cubilibus suis conlocabuntur (Liber Psalmorum 103, 22)
hoc mare magnum et spatiosum manibus illic reptilia quorum non est numerus animalia pusilla cum magnis (Liber Psalmorum 103, 25)
omnia a te expectant ut des illis escam in tempore (Liber Psalmorum 103, 27)
avertente autem te faciem turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur (Liber Psalmorum 103, 29)
emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terræ (Liber Psalmorum 103, 30)
qui respicit terram et facit eam tremere qui tangit montes et fumigant (Liber Psalmorum 103, 32)