Talált 20233 Eredmények: Re
non custodierunt testamentum Dei et in lege ejus noluerunt ambulare (Liber Psalmorum 77, 10)
interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem (Liber Psalmorum 77, 13)
interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa (Liber Psalmorum 77, 15)
et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso (Liber Psalmorum 77, 17)
et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis (Liber Psalmorum 77, 18)
et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto (Liber Psalmorum 77, 19)
quoniam percussit petram et fluxerunt aquæ et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo (Liber Psalmorum 77, 20)
quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare ejus (Liber Psalmorum 77, 22)
et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata (Liber Psalmorum 77, 27)
non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum (Liber Psalmorum 77, 30)
in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus ejus (Liber Psalmorum 77, 32)
cum occideret eos quærebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum (Liber Psalmorum 77, 34)