Talált 20233 Eredmények: Re
agrum non suum demetunt et vineam ejus quem vi oppresserunt vindemiant (Liber Iob 24, 6)
nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est operimentum in frigore (Liber Iob 24, 7)
quos imbres montium rigant et non habentes velamen amplexantur lapides (Liber Iob 24, 8)
vim fecerunt deprædantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt (Liber Iob 24, 9)
de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur (Liber Iob 24, 12)
ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias ejus nec reversi sunt per semitas illius (Liber Iob 24, 13)
mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur (Liber Iob 24, 14)
ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius (Liber Iob 24, 19)
obliviscatur ejus misericordia dulcedo illius vermes non sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum (Liber Iob 24, 20)
detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non credet vitæ suæ (Liber Iob 24, 22)
elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum conterentur (Liber Iob 24, 24)
quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea (Liber Iob 24, 25)