Talált 20233 Eredmények: Re
et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor (Liber Iob 21, 6)
quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis (Liber Iob 21, 7)
egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus (Liber Iob 21, 11)
qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus (Liber Iob 21, 14)
quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui (Liber Iob 21, 17)
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet (Liber Iob 21, 19)
videbunt oculi ejus interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet (Liber Iob 21, 20)
et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos (Liber Iob 21, 26)
interrogate quemlibet de viatoribus et hæc eadem eum intellegere cognoscetis (Liber Iob 21, 29)
quis arguet coram eo viam ejus et quæ fecit quis reddet illi (Liber Iob 21, 31)
dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles (Liber Iob 21, 33)
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati (Liber Iob 21, 34)