Talált 20233 Eredmények: Re
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia (Liber Iob 12, 12)
adducit consiliarios in stultum finem et judices in stuporem (Liber Iob 12, 17)
balteum regum dissolvit et præcingit fune renes eorum (Liber Iob 12, 18)
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens (Liber Iob 12, 20)
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans (Liber Iob 12, 21)
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis (Liber Iob 12, 22)
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet (Liber Iob 12, 23)
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios (Liber Iob 12, 25)
sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio (Liber Iob 13, 3)
prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum (Liber Iob 13, 4)
atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes (Liber Iob 13, 5)
audite ergo correptiones meas et judicium labiorum meorum adtendite (Liber Iob 13, 6)