Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • descripsitque eos Semejas filius Nathanaël scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quæ ceteris præerat Eleazar et alteram domum quæ sub se habebat ceteros Ithamar (Liber I Paralipomenon 24, 6)

  • hæ vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut præcepit Dominus Deus Israël (Liber I Paralipomenon 24, 19)

  • porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subaël et filiis Subaël Jedeja (Liber I Paralipomenon 24, 20)

  • miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (Liber I Paralipomenon 25, 1)

  • de filiis Asaph Zacchur et Joseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis juxta regem (Liber I Paralipomenon 25, 2)

  • omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres (Liber I Paralipomenon 25, 5)

  • universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini juxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman (Liber I Paralipomenon 25, 6)

  • fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo (Liber I Paralipomenon 25, 7)

  • egressaque est sors prima Joseph qui erat de Asaph secunda Godoliæ ipsi et filiis ejus et fratribus duodecim (Liber I Paralipomenon 25, 9)

  • divisiones autem janitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph (Liber I Paralipomenon 26, 1)

  • filii ergo Semejæ Othni et Raphaël et Obedihel Zabad fratres ejus viri fortissimi Heliu quoque et Samachias (Liber I Paralipomenon 26, 7)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina