Talált 20233 Eredmények: Re
venerunt ergo servi regis Ezechiæ ad Esajam (Liber II Regum 19, 5)
dixitque eis Esajas hæc dicetis domino vestro hæc dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me (Liber II Regum 19, 6)
ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua (Liber II Regum 19, 7)
reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis (Liber II Regum 19, 8)
cumque audisset de Tharaca rege Æthiopiæ dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens (Liber II Regum 19, 9)
hæc dicite Ezechiæ regi Judæ non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum (Liber II Regum 19, 10)
tu enim ipse audisti quæ fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari (Liber II Regum 19, 11)
numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar (Liber II Regum 19, 12)
ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava (Liber II Regum 19, 13)
et oravit in conspectu ejus dicens Domine Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terræ tu fecisti cælum et terram (Liber II Regum 19, 15)
inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem (Liber II Regum 19, 16)
vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium (Liber II Regum 19, 17)