Talált 20233 Eredmények: Re
viditque in somnis dicentem sibi Dominum cave ne quicquam aspere loquaris contra Jacob (Liber Genesis 31, 24)
et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio (Liber Genesis 31, 26)
cur ignorante me fugere voluisti nec indicare mihi ut prosequerer te cum gaudio et canticis et tympanis et cithara (Liber Genesis 31, 27)
non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc (Liber Genesis 31, 28)
valet quidem manus mea reddere tibi malum sed Deus patris vestri heri dixit mihi cave ne loquaris cum Jacob quicquam durius (Liber Genesis 31, 29)
esto ad tuos ire cupiebas et desiderio tibi erat domus patris tui cur furatus es deos meos (Liber Genesis 31, 30)
respondit Jacob quod inscio te profectus sum timui ne violenter auferres filias tuas (Liber Genesis 31, 31)
quod autem furti arguis apud quemcumque inveneris deos tuos necetur coram fratribus nostris scrutare quicquid tuorum apud me inveneris et aufer hæc dicens ignorabat quod Raël furata esset idola (Liber Genesis 31, 32)
ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob et Liæ et utriusque famulæ non invenit cumque intrasset tentorium Rahelis (Liber Genesis 31, 33)
ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quærentis est (Liber Genesis 31, 35)
idcirco viginti annis fui tecum oves tuæ et capræ steriles non fuerunt arietes gregis tui non comedi (Liber Genesis 31, 38)
nec captum a bestia ostendi tibi ego damnum omne reddebam quicquid furto perierat a me exigebas (Liber Genesis 31, 39)