Talált 20233 Eredmények: Re
non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat idcirco occidit eos in solitudine (Liber Numeri 14, 16)
Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Liber Numeri 14, 18)
dimitte obsecro peccatum populi tui hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum (Liber Numeri 14, 19)
quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri (Liber Numeri 14, 25)
usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me querellas filiorum Israël audivi (Liber Numeri 14, 27)
non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem præter Chaleb filium Jepphonne et Josue filium Nun (Liber Numeri 14, 30)
parvulos autem vestros de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent introducam ut videant terram quæ vobis displicuit (Liber Numeri 14, 31)
juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)
quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimæ quæ consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur (Liber Numeri 14, 35)
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)
Josue autem filius Nun et Chaleb filius Jepphonne vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram (Liber Numeri 14, 38)
et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus (Liber Numeri 14, 40)