Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • non relinquent ex eo quippiam usque mane et os ejus non confringent omnem ritum phase observabunt (Liber Numeri 9, 12)

  • si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit (Liber Numeri 9, 13)

  • peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ (Liber Numeri 9, 14)

  • igitur die qua erectum est tabernaculum operuit illud nubes a vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane (Liber Numeri 9, 15)

  • et si evenisset ut multo tempore maneret super illud erant filii Israël in excubiis Domini et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)

  • si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria (Liber Numeri 9, 21)

  • si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum manebant filii Israël in eodem loco et non proficiscebantur statim autem ut recessisset movebant castra (Liber Numeri 9, 22)

  • fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra (Liber Numeri 10, 2)

  • cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium fœderis tabernaculi (Liber Numeri 10, 3)

  • sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam (Liber Numeri 10, 5)

  • in secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et juxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione (Liber Numeri 10, 6)

  • quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt (Liber Numeri 10, 7)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina