Talált 20233 Eredmények: Re
post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum (Liber Leviticus 25, 48)
et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se (Liber Leviticus 25, 49)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jobeleum et pecunia qua venditus fuerat juxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata (Liber Leviticus 25, 50)
si plures fuerint anni qui remanent usque ad jobeleum secundum hos reddet et pretium (Liber Leviticus 25, 51)
si pauci ponet rationem cum eo juxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum (Liber Leviticus 25, 52)
quod si per hæc redimi non potuerit anno jobeleo egredietur cum liberis suis (Liber Leviticus 25, 54)
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)
et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur (Liber Leviticus 26, 4)
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque pavore habitabitis in terra vestra (Liber Leviticus 26, 5)
dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit terminos vestros (Liber Leviticus 26, 6)
respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et firmabo pactum meum vobiscum (Liber Leviticus 26, 9)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti (Liber Leviticus 26, 13)