Talált 20233 Eredmények: Re
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Jesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium (Epistula I Ioannis 2, 22)
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet (Epistula I Ioannis 2, 23)
vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis (Epistula I Ioannis 2, 24)
et hæc est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam æternam (Epistula I Ioannis 2, 25)
et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est (Epistula I Ioannis 3, 5)
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est (Epistula I Ioannis 3, 9)
in hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli omnis qui non est justus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum (Epistula I Ioannis 3, 10)
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa (Epistula I Ioannis 3, 12)
nolite mirari fratres si odit vos mundus (Epistula I Ioannis 3, 13)
nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem (Epistula I Ioannis 3, 15)
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere (Epistula I Ioannis 3, 16)