Talált 20233 Eredmények: Re
unde fratres sancti vocationis cælestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ Jesum (Epistula ad Hebraeos 3, 1)
amplioris enim gloriæ iste præ Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Christus vero tamquam filius in domo sua quæ domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 6)
nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto (Epistula ad Hebraeos 3, 8)
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea (Epistula ad Hebraeos 3, 9)
sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam (Epistula ad Hebraeos 3, 11)
videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo (Epistula ad Hebraeos 3, 12)
sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiæ usque ad finem firmum retineamus (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
dum dicitur hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione (Epistula ad Hebraeos 3, 15)
quibus autem juravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt (Epistula ad Hebraeos 3, 18)