Talált 20233 Eredmények: Re
in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes (Epistula ad Colossenses 4, 5)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Epistula ad Colossenses 4, 6)
cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quæ hic aguntur nota facient vobis (Epistula ad Colossenses 4, 9)
et Jesus qui dicitur Justus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio (Epistula ad Colossenses 4, 11)
testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciæ et qui Hierapoli (Epistula ad Colossenses 4, 13)
salutate fratres qui sunt Laodiciæ et Nympham et quæ in domo ejus est ecclesiam (Epistula ad Colossenses 4, 15)
salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen (Epistula ad Colossenses 4, 18)
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo gratia vobis et pax (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)
memores operis fidei vestræ et laboris et caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 3)
scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 4)
et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 6)
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaja (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)