Talált 20233 Eredmények: Re
loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 2)
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 3)
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis (Liber Leviticus 19, 6)
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus (Liber Leviticus 19, 7)
cum messueris segetes terræ tuæ non tondebis usque ad solum superficiem terræ nec remanentes spicas colliges (Liber Leviticus 19, 9)
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 10)
non facies quod iniquum est nec iniuste judicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis juste judica proximo tuo (Liber Leviticus 19, 15)
ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum (Liber Leviticus 19, 17)
non quæres ultionem nec memor eris iniuriæ civium tuorum diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus (Liber Leviticus 19, 18)
leges meas custodite jumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine veste quæ ex duobus texta est non indueris (Liber Leviticus 19, 19)
homo si dormierit cum muliere coitu seminis quæ sit ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera (Liber Leviticus 19, 20)
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem (Liber Leviticus 19, 21)