Talált 20233 Eredmények: Re
inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus quæ divitiæ gloriæ hereditatis ejus in sanctis (Epistula ad Ephesios 1, 18)
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credidimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus (Epistula ad Ephesios 1, 19)
et conresuscitavit et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 6)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ in bonitate super nos in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 2, 7)
ipsius enim sumus factura creati in Christo Jesu in operibus bonis quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus (Epistula ad Ephesios 2, 10)
propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manufacta (Epistula ad Ephesios 2, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem (Epistula ad Ephesios 2, 15)
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso (Epistula ad Ephesios 2, 16)
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem (Epistula ad Ephesios 2, 18)
in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (Epistula ad Ephesios 2, 21)
hujus rei gratia ego Paulus vinctus Christi Jesu pro vobis gentibus (Epistula ad Ephesios 3, 1)